Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 583
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim nulla uox humana satis eloqui potest, quantum referat, haerere in animis infixum ab ineunte aetate acerrimum sophistices odium. De hoc quaeso, ut me diligenter audiatis adolescentes, quem iam aetas &magna rerum uarietas erudierunt. Nihil opus est iam dicere, quantum Reipublicae cura angat atque exerceat animum meum. Illud tantum dicam, ut me maiori studio audiatis: uere hoc affirmare possum, me paterno affectu atque amore complecti omnes studiosos, ac uehementer uestris periculis affici. Itaque quod aliàs saepe monui, idem nunc quoque, quoniam in hoc consessu doctißimorum hominum, oratio plus habere debet autoritatis, obtestandos uos esse duxi. Ac longe aliud praecipiam uobis, quàm apud So phoclem Vlysses praecipit Achillis filio adolescenti Neoptolemo, cum docet eum mendacijs circumuenire, &fallere amicum, &quidem multis argumentis declarat, hoc artificium usitatißimum esse in uitae negocijs. Cumque adolescens miratur quae byGoqua fronte, quo ore mentiri quispiam ausit sciens, respondet Vlysses, nefarie is quidem, sed significans quales sint hominum mores: Vbicunque spes lucri est, pudere non decet.