Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 585
Unproofread scanNot analysed yet
His persimiles uiden tur plurimi hebetiores, qui leui aliqua cauillatione decepti, amant absurdas opiniones, &quod est miserandum, his ita blanditur error, ut sibi applaudant, se beatos ducant illa insania. Exempla sunt in scho lis &in Ecclesijs plurima. Stoici propter leues cauillationes discesserunt à natura, &suam illam ἀπαθειαν ridicule sibi finxerunt. Longius etiam à natura discedit Epicurus, qui prorsus euertit Phy sica, tollit efficientes &finales causas, &quidem de his inuentis utrique sibi mirum in modum placent. Quid nunc Anabaptistae, quàm sunt plane τετυφωμένοι, ac dementati Sophistica? Sed hos hebetiores omitto. Alij quidam abundant ingenijs, qui in studijs suis non proponunt sibi hunc finem, ut ueritatem eruant ac patefaciant, sed ut de omnibus rebus prodigiosa uarietate disputent. Et has praestigias summam ingenij laudem esse ducunt. Tales fuerunt olim Academici seu Pyrrhonij potius, qui omnia pariter incerta esse contendebant, &ne probabilius quidem alio aliud, ac Geometrica principia etiam euertere conabantur, scilicet, ut acuti, ut copiosi uiderentur. Tales sunt apud Platonem Sophistae, Gorgias, Thra symachus, nec ipse raro ad eundem modum ludit. Haec ingeniorum licentia plurimum habet periculi.