Latin
STVDIORVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 586
Unproofread scanNot analysed yet
Ea quae amant, amplificant in immensum: quae non amant, extreme abijciunt: dicunt uicina pro ueris, miscent non cohaerentia, distrahunt ea, quae coniungi oportuit, perinde ac si centauros, ac chimeras pin gerent: nihil proprie, nihil diserte dicunt, ludunt ironijs &aliis delicijs. Videte quibus coloribus nunc ingeniosi homines pingant abusus Ecclesiasticos, quibus technis ueras sententias obruant. Quàm multa inueniunt σοφα φάρμακα, ut medeantur absurdis opinionibus, quoties in eum locum uentum est, ubi oportet seu uersare dolos, seu certae occumbere morti. Cum hac Sophistica bellum ἀσπονδον debe esse omnibus, qui &boni uiri perhiberi uolunt, &studia sua referunt ad communem utilitatem. Plato grauißime dicit, dandam esse operam in dicendo, non ut hominum plausus captemus, sed Deo grata dicamus. Quare tota mente, totoque animo in hunc scopum unum intueamur, huc directa sit manus, oculi, cura, ut &eruamus, &quàm simplicißime ac planißime patefaciamus ueritatem. Haec enim &De nos conciliat, &maximè conuenit naturae, &salutem affert Rebuspub. &Ecclesijs. Nec ulla cristimemus officia Deo gratiora esse, nihil Reipub. utilum utilius, quàm hoc studium explicandae ueritatis. Re ctißime enim dictum est illud in legibus Platonis: ἀλειθεια πάντων μὲν ἀγαθῶν θεοῖς ἡγειται, πάντων δὲ ἀνθρώποις Veritas omnium bonorum causa est dijs &hominibus. Quàm crebro praecipit Christus de colenda &tuenda ueritate? quàm sancte commendat nobis eius studium? quàm horribiles poenas etiam proponit his, qui ueritatem uiolant? Porro qui amant Sophisticen, &in caeteris artibus ludere consueuerunt, ad eundem modum ludunt in doctrina coelesti.