Latin
589
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 589
Unproofread scanNot analysed yet
Haec periculi magnitudo maxime debet nos exuscitare, &curam acuere discendi, ut uera &utilia Ecclesiae proponamus: Neque enim sine maximo studio, sine multarum rerum atque artium cognitione, sine longo usu formari iudicia de magnis rebus possunt. Ac semper nobis ipsi subijciamus, cum haec pericula de quibus concionatur Christus, tum etiam quàm iu cunda bonis mentibus sit ueritas, quantum uitae prae sidium sit in omnibus negocijs, quàm digna uirtus bonis uiris, ueritatis amor. Cogitemus Philosophum esse non praestigiatorem, aut Eurybatum aliquem, sed φιλαληθεῖ. Sciamus nostro ordini commendatam esse ueritatis defensionem, expendamus quan tum sit scelus, hanc stationem, in quam à Repub. collocati sumus, deserere. Habent autem interdum illecebras falsae opiniones, adulantur cupiditatibus nostris, ambitioni, superstitioni, aut alijs. Aduersus has insidias obfirmandus est animus, &illud Euripidis praeceptum tenendum, quod Aristoteles proponit his, qui populo concionantur in ciuitatibus: 590 DE AMORE VERIT. bus: μὴ μοι τὰ κόμψα λέγε, ἀλλὰ ἀνπόλει δει. Ne plausibilia dicas, sed quibus opus babet ciuitas. Haec inculcate animis optimi adolescentes: Nam studia uestra non tantum ad priuatas utilitates uestras, sed ad totam Rempub.