Latin
588
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 588
Unproofread scanNot analysed yet
μων ἔσε, sapiens proprie loquatur. Magnam uim &hoc habet, multum operae collocare in ijs artibus, quae plurimum habent demonstrationum. Nam &Galenus fatetur se penè in amentiam Pyrrhoniorum delapsum esse, nisi in Geometria uidisset tantam esse uim demonstrationum. Neque hoc eo dico, quod putem in diuinis oraculis, aut ubique requirendas esse demonstrationes: Sed consuetudo methodi prodest studiosis, &format iudicia. Postremo &Rempub. animo intueatur, consideret duas esse pestes Ecclesiae, &Reipub. praecipuas, Tyrannidem &Sophisticen, sed hanc multo nocentiorem Tyrannide. Omnibus seculis Sophistica contaminauit, &dissipauit religiones. Et falsas opiniones secutae sunt factiones, dißidia, caedes, bella, imperiorum mu tationes, in quibus nihil mali non inest: Spargit enim Diabolus mendacia tanquam semina caeterarum cladium. Quid quod animae etiam dementatae ruunt in perniciem? Ac dici non potest, quàm facile saucientur mentes, quanta prudentia opus sit, ne à recto cursu depellantur. Christus minatur atrocißi mas poenas his, qui paruulorum mentes laedunt, &inquit: Vae homini per quem accidit scandalum.