Latin
591
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 591
Unproofread scanNot analysed yet
Decet enim haec quasi censoria iudicia publice fieri. Sed quaecunque sunt causae, me congressus ipsi delectant. Iuuat enim coetus uidere bonorum &doctorum uirorum, qui sunt praecipua ornamenta Eccle siae &Reipub. Et cum alios in alijs artibus excellereanimaduerto, subit animum cogitatio, quanta ua rietate artium Deus &instruxerit, &inter se copula uerit genus humanum. Saepe etiam mihi lachrimae crumpunt intuenti in his pompis iuuentutem, cui quasi per manus Ecclesiae gubernationem &curam conseruandae doctrinae omnis generis trademus. Hic ego cum impendentia Ecclesiae pericula animo prae metior, non possum non deplorare causas, quae mul tae sunt, &uota facere pro uobis adolescentes, qui in hanc difficilimam militiam conscripti estis, &aliquanto post subituri acerrimas dimicationes. Haec obuersantur animo meo, quoties ad hos congressis accedo, in quibus &hoc mihi uidetur pulcherrimè institutum, ne sint inerudita, muta &Bαναυσὰ spectacula, ut sunt aularum, sed ut in Ecclesia iuuen tus audiat aliquid, quod ad eruditionem, aut mores prosit.