Latin
592
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 592
Unproofread scanNot analysed yet
Hae conciones sunt praecipuum decus horum congressuum. Postquam igitur me publici muneris ratio cogit, iam hoc loco dicere, ualde optarim me orationem adferre posse utilem iuuentuti, &non iniucun dam praeceptoribus nostris. Decreueram autem aliquid de illa dulcißima Philosophiae parte dicere, quae coelestes motus et effectus inquirit, quam in hac schola doceo. Sed hoc tempore inter caeteras occupationes, ea, quae inchoaueram absoluere non potui. Quare delegi aliud communius argumentum, de quo me recentium conuentuum actiones admonuerunt. Lego in Edictis Principum haberi deliberationes de dirimendis controuersijs Ecclesiasticis. Magna &Heroica uirtus est Principum, si ueritatem patefieri &confirmari uolunt. Id si facturi sunt, decet ἐυφημεῖν, &bene praecari, ut salutare institutum Deus prouehat. Sed ô rem miseram acerbam &execrandam, hoc moliri harum actionun num duces καὶ βραβευτὰς audio, ut fucosis conciliationibus tenebras Euangelio inducant &illucescentem ueritatem nouis praestigijs obruant, ac tanto scelere otium redimant. Hanc ad rem adhibent homines callidos sed prauè institutos, &ad So phisticam adsuefactos. Christus ait mendacium à dia bolo oriri. Nulla igitur aetas caret Sophistica. Semper enim diabolus serit mendacia, &ut sint plausibilia, commendat aliquo praetextu. Hae insidiae nunc quoque cauendae sunt, praesertim cum haec aetas fato quodam uideatur obnoxia crebrioribus mutationibus, &mira sit ingeniorum inconstantia, curiositas, petulantia. Et urget occasiones Diabolus.