Latin
593
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 593
Unproofread scanNot analysed yet
Alij fastidiunt rectè tradita, alij arrogantia nouas opiniones quaerunt, alius metuit certamina, ut in ue teri uersu dicitur, ἐπ κτ ἀλέκτωρδοῦλον ὡς κλίνας τέρον. Imbuendae sunt igitur bonae mentes amore ueritatis, &instillandum acerrimum odium Sophistices. Hanc ob causam exempla quaedam superiorum temporum, non solum in Ecclesia, sed etiam in Imperijs collegi, ut admoneant fugiendas esse similes praestigias, &Sycophanticam in dignißimam uiris grauibus, &perniciosam uitae. Exordiar autem ab Ecclesiastico exemplo. Cum esset ingens Ecclesiae calamitas, discordia ex impio Arij dogmate nata, multi, ut sunt hominum consilia, non tam ueritati, quàm tranquillitati consultum cupiebant.