Latin
6
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 6
Unproofread scanNot analysed yet
Vel contemni poterat, si quid uulgarium artium interijsset, uerum eam disciplinam intercidere, quae unà est periclitantium animorum portus &asylum, adflictae con scientiae solatium, quis non deploret? Et his literis antiquatis, quibus solis muniri Christianae res solebant, quàm tyrannidem in omnes hominum ordines Satan exerceat saeuiens, etiam dicere horreo. Quondam prudenter in administrandis ciuitatibus cauebatur, ne publicae leges ignorarentur, nisi quis aeneas decemuirorum urbis Romae tabulas, aut ligneas Atheniensium ἀξονας nescit. Et sapientißimus Rex Mi nos, Iouis, ut ferunt, ὀαριστυς, quotannis leges suas aeri insculptas ter circumferri per omnem Cretam uo luit, ne non essent &uulgo notißimae. Quid memorem, quantum operae Philosophi dogmatis suae quisque factionis ediscendis impendant? Pudeat Christianos, quibus solis &Dei &Patris, &Seruatoris sui salutaria placita ferè ignorantur. Et qui tot Regis no stri insignibus nobis placemus, lauacro παλιγγενε σίας, item sacro pane, illud ipsum negligimus, per quod unum proxime ad ipsum accedi potest. Siquidem sermo maximi Patris Christus est.