Latin
600
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 600
Unproofread scanNot analysed yet
Et Christus, etsi iubet imitari simplicitate columbas, hoc est, iubet esse sine uirulentia, tamen hortatur, ut simus prudentes sicut serpen tes, hoc est, simus intenti in hostem &cauti, ut Serpens dicitur singulari arte, caput tegere in dimicatione. Porrò ad cauendas insidias eruditione opus est, ut Pseudographias in numeris nemo iudicare po test, nisi artifex, ita &dogmatum deprauationes re futari non possunt, nisi à peritis. Nec uerò dubitate quin plaerisque uestrum ingentia certamina ueniens aetas paritura sit, quae iam animo intuentes omnibus ingenij uiribus ac neruis contendite, ut instructio parati ad maximarum rerum explicationem &propugnationem accedatis. Et hanc curam menineritis Deo placere, &gratum sacrificium esse, qu quidem &studia iuuabit ad hunc directa finem &scopum. Nec ego, cum fucosas conciliationes detestor, propterea moderata consilia, moderatas sententias improbo, sed corruptelas caueri uolo, semper est moderatißimum, quod est uerum, rectè, propriè, perspicuè &disertè traditum.