Latin
601
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 601
Unproofread scanNot analysed yet
Notum est illud Aristotelis scite dictum: Artes omnes mediocritatem quandam quaerere, quod certe non de prauis &corruptis artium operibus, sed ueris intelligendum est. In his est sua &ueris praeceptis conueniens mediocritas, &ut dicam, apta harmonia. Et cum in sententijs constantiam laudo, non confirmo malorum pertinaciam, aut ingeniorum petulantiam. Retineatur illa à Platone laudata coe lestis mediocritas, uidelicet, Geometrica, quae arcet Tyrannidem &frenum inijcit uulgo, iubet esse idoneos iudices &gubernatores. Tales cognoscant do gnata, ac dijudicent ex ueris, certis, &non calumniose detortis testimonijs, reprimant Tyrannos, frenent petulantia ingenia: denique curent in Ecclesia extare ueram &certam doctrinam proprie &dilucide explicatam, non dilutam Sophistica. Hoc toto pectore optamus, ut tollantur ex Ecclesia εἰδωλομανιαι, &Deus Pater liberatoris nostri Iesu Christi uere inuocetur &colatur, ut fulgeat Christi gloria, ut multi ad pietatem &salutem inuitentur. Haec 602 DE ODI scenHaec opto cum fucosas conciliationes n uelim, quan seo: Ac prius dehiscere mihi te ab hac sententia deducar.