Latin
609
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 609
Unproofread scanNot analysed yet
Id praecipue efficere bonus gubernator debet, sicut bonus Paterfamilias non tantum quaerere potrimonium liberis debet, sed etiam tradere Dei noti ciam, &mores eorum regere. Vt autem pauci Patresfamilias omnia sua officia complectuntur, ita pauci Principes in hoc summo opere elaborant. Ra ra est haec perfectio, ut rarae sunt gemmae inter caeteros lapides. Subinde tamen aliquos excitat Deus Duces, aut politicos uiros, qui suas actiones ad uerum finem referunt. Tales fuerunt Ioseph, Dauid, Iosias, &inter Monarchas Cyrus, Constantinus, Theodosius, &alij quidam. Horum exempla nota sunt. Quanta fuit animi celsitudo in Constantino, qui cum haberet collegas inimicos Christiano nomini, uiros acerrimos, &instructos potentia. Nam maior imperij pars adhuc abhorrebat à Christi doctrina, unus se opposuit illis grassantibus in pios, compescuit saeuiciam, postea deletis Tyrannis uetuit sacrificari Idolis, nihil metuens odia tantae mul titudinis, quae Euangelium auersabatur. Idem postea sedatis ciuilibus bellis, etiam sustulit dissensiones Ecclesiasticas, conuocata Synodo, nec adfuit tantum, ut uim prohiberet inter partes, sed disputauit ipse, &ueritatem inquiri uoluit. Nam cum Synodi totius Ecclesiae iudicia sint, non tantum Episcoporum, concedenda sunt suffragia etiam alijs pijs &doctis, qui non funguntur ministerijs Ecclesiasticis. Constantini exemplum postea Theodosius imitatus est. Vt prorsus deleret Idola, eorum templa solo aequauit. Indixit Synodum, ostendit formam dirimendi certaminis, uidelicet, ut proferrentur certa testimonia probatorum autorum, nec permitteretur ulli ex sese fingere nouas interpretationes. Aliquanto post secutae sunt Synodi, Ephesina conuocata à iuni re Theodosio, &Chalcedonensis conuocata à Matiano.