Latin
610
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 610
Unproofread scanNot analysed yet
Sed utranque arbitror indictam esse consilio foeminae sapientißimae Pulcheriae, quae cum esset soror Theodosij, &postea Martiani coniunx, et propter eximiam prudentiam &grauitatem plurimum polleret autoritate, res eo tempore maximas domi singulari uirtute gubernauit. Iustinianus deinde Synodum alteram Byzantium conuocauit. Idm mos fuit pijs Regibus Hispanicis ei Gallicis conuocare Synodos in suis regnis, etiam non consulto Romano Pontifice. Norant enim imperia imitari debere Decalogum, qui ut primum concionatur de conseruanda puritate religionis, ita Principum hanc esse primam curam oportet. Decalogus enim est forma piae &honestae gubernationis. Extat apud Aristotelem definitio Magistratus eruditißimè cogitata, &mira proprietate ac breuitate complectens officia omnia. Inquit enim Magistratum esse custodem legis. Ergo cum totius legis custos sit, tueri etiam primam Decalogi tabulam debebit. Iam cum extent exempla piorum Regum, cum argumenta grauißima praecipiant Regibus conuocare Synodos, &constituere iudicia Ecclesiastica, non dubitari potest, quod sit Romani Imperatoris hoc tempore officium.