Latin
ORATIO DE INGRATITVIIE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 642
Unproofread scanNot analysed yet
Narrat Philippo naufragi um, beneficium hospitis tacet, &petit sibi donariis lud praedium, facile impetrat à Rege liberali, praesertim cum Rex bene meritum esse iudicaret: ubi igitur induci eum in bona quae petiuerat miles. Non tulit iniuriam agricola expulsus bonis, ab eoquen seruauerat, sed uenit ad Philippum &commemorat suum beneficium erga militem. Hic adeo exarfit ira Philippus, ut Pausaniae mandaret, ut prim domino praedium restitueret, militi uero exautoreto, stigmata inureret, inscriberetque fronti, haec unba: Hospes ingratus. Tanta naturae uis est, ut nemo tam ferreo animo sit, qui audiens hanc historiam, non ualde probet iu stißimam Philippi sententiam. Quantum auten prodesset Reipublicae, hoc modo notatos esse schola sticos ingratos, eos uidelicet, qui ad ingratitudinem etiam addunt impietatem, qui nocere praeceptoribus, &ipsis studijs cupiunt. Hos oportuit stigmatis notatos esse, quia si agnoscerentur, minus nocere possent. Ego uero optarim illis etiam insculpi cuculum in fronte, deuorantem suam nutricem. Sed quan quam hic cessant leges, tamen Deus tandem eis fugmata inurit, quae testantur quales fuerint. Cogitate igitur quantum Deo displiceat ingratitudo, quan sit indigna homine, quam inimica totimaturae, quam turpis, quod diuinitus etiam puniatur: denique quod Reipublicae noceat, cum ingrati, odio hominum, artes etiam odisse &premere incipiunt. Haec si uobis saepe subijcietis, excitabitis animos ad gratitudinem, &ad colendam communem tranquillitatem. Ad haec officia assuefaciendi sunt animi.