Latin
ORATIO DE INGRATITVIIE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 645
Unproofread scanNot analysed yet
Ideo in scholis, &in his optimis studijs uersamini, ut mores uestri fiant meliores, ut artes profuturas ad illustrandam gloriam Dei, &ad tuendam communem societatem uobis paretis, non ut discatis sycophanticam no cituram bonis uiris &Reipub. Quam tetra imago est ciuis apud Demosthenem, cum pingit Aristogitonem, circumeuntem in foro et uibrantem spiculum seu exertam caudam, ceu scor pium insidiari ciuibus, et circumspectare quem feriat quem aliqua calumnia opprimat, deinde qui cum nullo ciue ullius officij societatem habeat, sed cum illis uiuat, quos apud inferos aiunt aßidere impijs, uidelicet cum inuidia, furijs, &alijs pestibus. Ita describit Demosthenes Aristogitonem. Quid autem alienius esse debet praesertim ab homine docto, instituto ad humanitatem, &cuius mores &eruditio debent prodesse Reipub. cuius tota uita debet esse κοινωVIxu &plena officij, quam isto Aristogitonis more uiuere? qui quidem proprius est sycophantarum, qui irruunt in bene meritos. Cum autem mihi quidem impoßibilesit, magnitudinem 644 DE CVCVLI INGRAT. nitudinem huius caussae aequare dicendo, non uolu esse prolixior. Et tamen haec praecepta interdum in culcanda sunt adolescentibus, &ostendendum quae ta sit uitiorum turpitudo. Ideo haec paucade Ingratitudine, hoc tempore collegi, quae ut boni consulatis oro. Est enim etiam grati animi, qualemcunque ope ram honestam, publicae utilitatis causa susceptam, probare. Dixi. VTILITATE FABVLAtum Oratio. ON dubito, quin ut quisque modestißimus est, ita maxime miretur, idque merito, quid mihi puero, non dum primos oblito uagitus, in men tem uenerit, cur hic in corona doctißimorum iuuenum dicere constituerim. Neque uero ipsi frontis adeo perfrictae sumus, ut in hoc auditorio, uel mutire ausimus, ni cogant honestißimae ra tiones. Nam cum huc prodire turpesit, nisi cum eloquentia, tum autoritate, locum cum decoro tueri poßis. uideremque fore ridiculus, si tale quiddam hac aetate susciperem, quae quid poßit, quantum sapiat, nemo ignorat. Iam ut eruditionem non desideres, primam in puerilibus ingenijs laudem uerecundia meretur, in qua ni sentiam quàm longo absit haec theatrica ostentatio, nae ego planè stupidus sim. Sed uicit has rationes praeceptoris mei autoritas, qui de ingenio meo periculum facturus, hanc dicendi prouinciam iniunxit, quam si recusassem, parum pius uideri potuissem. Sic enim existimo, praeceptori uel in re iniqua probum adolescentem parere oportere. Itaque malui quiduis uideri, quàm praeceptorum autoritatem detrectare. Quae pietas mea, facile, ut spero, me ab omni calumnia liberabit, impetrabitque a uobis, ut boni consulatis, quod nonnullo meo pen culo praeceptori morem gerere studeo. Interim quo me consilio periclitari uoluerit, ipse uiderit. Iußit autem, ut de fabularum laude dicam, quod argumentum in speciem quidem puerile est, &huic aetati aptum.