Latin
ORATIO DE INGRATITVIIE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 647
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hac corporis conditione, fallor ego, nisi natura uelut spectaculo quodam animorum imbecil litatem adumbrauit, monuitque quanta cura excitari, institui, ac erudiri rudes puerorum mentes uelit. Est enim &sua his infantia: Videmus quam sero agnoscant domesticos etiam, speque metuque uacant, nullo rerum absentium sensu tanguntur. Proinde sapientes uiri naturae uim propius contemplati, haud equidem sine mente reor, sine numine diuum, uiderunt animis suo quodam lacte opus esse. Quaeso te, nonne ridiculus fuerit, si quis infantem anniculum per urbes aliquot circumferat, praecipiatque, ut illarum situs, item hospitum nomina accurate obseruet, memineritque, ut domum rediens, aequalibus recenseri poßit? Ad eum modum ineptire iudico, ed by iudico, qui talia pueris proponunt, quae captus ille rum nondum assequitur. Est omnino ueritate nihi uenustius, nihil amabilius, sed longius à conspecti, &ab oculis hominum receßit, quam ut cernitent re, agnoscique poßit.