Latin
ORATIO DE INGRATITVIIE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 648
Unproofread scanNot analysed yet
Suntque pueriles animi adem tanquam per gradus quosdam ducendi, inuitandique uarijs illecebris, ut subinde propius considerare liceat rem quidem omnium pulcherrimam, sed he nimium obscuram ignotamque mortalibus. Et perinde atque qui se ab infantibus amari uolunt, sacharo aut similibus rebus inuitant, ita lenocinijs quibusdam commendanda ueritas est, &rudibus animis insinuanda. Excogitarunt itaque prudentißimi homines fabellas, quae primum admiratione excitarent, ceu ueternum quendam dormientes puerorum animos. Quid enim magis nouum nobis uidetur, quàm lupum cum equo, leonem cum uulpecula, quercum cum cucurbita hominum more colloqui? Tacitiapud nos miramur, qui sensus, qui sermo bestiarum fuerit: paritque haec admiratio uoluptatem quandam propius cognoscendae rei, iuuatque discere, quam ob causam haec conficta sint. Ibi paulatim animus excitatus, erigit se in contemplationem rerum humanarum, &agnoscere uirtutum uitiorumque discrimina incipit. Deinde altius insidunt, cum uerbatum sententiae eorum argumentorum, quae cum admiratione excepimus, &uelut aculeos relinquunt in ani anis, quibus accendimur cura quadam peruestigandarum earum rerum, quae nouo commento tradita sunt.