Latin
ORATIO DE INGRATITVIIE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 649
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc opinor consilio, primum confictas esse fabulas, quod nulla dicendi ratione excitare supinae puerorum mentes citius posse uiderentur. Fortasse hoc etiam agebant fabularum autores, ut amoenis argumentis ingenia puerorum mitiora redderent: Inest enim in ea aetate, sicut in recentibus pomis, acerbum quiddam, et ferum, quod nisi humaniore institutione cor rigatur, in barbariem quandam &beluinam saeuitiam abit. Videmus enim hoc docendi genere usos esse quondam grauißimos &sapientißimos homines, quod nunc quanto malo publico è scholis exulet, non facile dixerim. Homeri Poëtae prudentiam tantopere mirantur eruditi, ut supra communem mortalium sortem uehant, planeque sentiant, diuina quadam ui mentem illius percitam fuisse. At is pueris, quos in Graecia paßim docebat, bellum ranarum &murium scripsit, ut simul teneros animos lepidis sima fabula delectaret, simul doceret quantum prae staret dissimulare quàm ulcisci iniuriam, quàm sint incerti turbarum ac bellorum omnium exitus, nec raro accidere, ut ab inferioribus potentiores uincantur, saepe malum omne in autoris caput uertere. Nam cum mures nonnulla sane iniuria prouocati, armis illam uindicare quàm dißimulare mallent, à miumque suis uiribus aduersus imbelles ranas fiderent, donarunt superi uictoriam imbellioribus, &belli autores pertinaciae suae iustißimas poenas dee runt. Quaeso quid aeque retulit puerilibus animis inseri, atque odium bellorum ac turbarum, tolerantiae studium, &hoc genus alias humanitatis artes Hesiodum tanta fuisse prudentia apparet, ut carni eius diuinum uideri uoluerint, qui senserunt eun calamis à Musis acceptis uatem esse factum.