Latin
FABVLARVM
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 653
Unproofread scanNot analysed yet
Quae enim oratio, mo res, studia, ingenia hominum propius expreßit quàm apologi? idque tanta cum gratia, ut nullis epodis incantari citius hominum mentes poßint, quam cupiant apologi. Proinde aequales meos adhortor, si qua orationis meae est autoritas, ut ad discendos apologos se toto pectore conferant. Sunt qui nescio quibus obscuris autoribus tractandis ingenia atterunt, &magno labore desipere discunt. At apoloquam foelicißime excitant, exhilarant, &erudiunt pucriles mentes. Ad haec cum extent Latinae, orationem etiam uelut molliore quodam succo alunt. Adeo siue moribus formandis praecepta quaeris, siue recte loquendi exemplum, nulli commentarij praestiterint utrumque, quàm apologi, foelicius. Dixi.