Latin
ORATIO CONTRA AFFE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 654
Unproofread scanNot analysed yet
ORATIO CONTRA AFFE. ctationem nouitatis in uestitu. Ametsi non dubium est mihi, Auditores candidißimi, quin ualà uobis mirum uideatur, quod hanc cathedram doctißimorum hominum conscendere, tantamque prouinciam, ac onus suscipere ausus sum: tamen, cum scholae nostrae morem sciatis, non dubito, quin quae uestra hactenus erga omnes, qui in hunc locum dicturi prodierunt, fuit humanitas ac beneuolentia, me quoque benigne, placideque audituri sitis. Ego uero non de bello Troiano, aut huiusmodi peruulgata fabula dicturus prodij: Sed cum nulla uirtus perinde adolescentes deceat, atque modestia, coepi consilium de quadam eius uirtutis parte dicendi. Idque argumentum eo suscepi libentius, ut si non hic propter eloquentiam laudem mererer, tamen mihi interea canerem, sicut ille Cytharoedus dixit, meque ad eius ur tutis studium excitarem. Institui autem orationem contra adfectationem nouitatis, &aliarum ineptiarum in uestitu, quod uitium cum sit opinione nocentius, tamen adeo uulgare est, adeo coepit iuuentis tis animos, ut nullis neque legibus eorum, qui Respu. gubertabernant, nec doctorum sermonibus corrigi possit. Quoties enim his nostris temporibus de hac re leges scriptae sunt? Quàm multi graues uiri quotidie hac de re queruntur? Sed tanta mali uis est, ut reprimi aut sanari non poßit. Quotidie nouae formae excogitantur: nunc placet Gallicus pileus, nunc Hispanicus cucullus. Alij Sarmaticis brachis delectantur, &haec ipsa quàm uarie deformant?