Latin
ORATIO CONTRA AFFE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 655
Unproofread scanNot analysed yet
Integra uestis parum digna uiro esse creditur, sed lacerata, &mille uariata coloribus, qualem olim scurrarum fuisse uestitum picturae ueteres ostendunt, ea demum plurimum habet admirationis, atque haec singuli quotidie mutant. Nullus Proteus tam uarias induit figuras, quàm nostri iuuenes, subinde habitum mutantes, non aliter atque in scena hi, qui plures per sonas sustinent. Quanquam igitur hoc uitium usque adeo receptum sit, ut non adolescentis oratione, in qua nihil esse autoritatis potest, non aliqua mediocri eloquentia tolli poßit, tamen libuit in argumento honesto ingenij uires experiri. Quaeso autem uos, ut pro uestro more benigne me patienterque de hone fißima causa dicentem audiatis. Id si nulla alia res, tamen aetas mea à uobis impetrare debebat, quae propter imbecillitatem non poterit susceptum onus per ferre, nisi singulari fauore uestro animum meum confirmaueritis.