Latin
67
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 67
Unproofread scanNot analysed yet
Has cum impij ac hostes uerae doctrinae tenerent, fuit imperatoris officium, dominis restituere, hoc est, uerae Ecclesiae. Nec magis licet Idolatricis collegijs huius aetatis, res donatas ad ministerij Euangelici conseruationem te nere, quàm Regi Babylonio licuit in conuiuium proferre sacra uasa templi Hierosolymorum. Quid horum in quaestionem uocari potest? Si Episcopi tuentur impios cultus, si ueram doctrinam opprimunt, ut palàm faciunt, falso titulum usurpant Ecclesiae. Ac Regum officium est, facultates Ecclesiasticas transferre ad coelestis doctrinae praecones, ad eos qui gloriam Dei uere ornare student. Vtinam Principes intelligerent, hanc rem ad officium suum pertinere, quorum praecipuum est munus, religionem ornare, defendere Ecclesiam. Haec sunt uere heroica, propter quae Deus impertit societatem nominis sui bonis Prin cipibus, ut ait. Ego dixi Dij estis: hoc est, res diuinas custodientes, Euangelium, pios cultus defendentes, gloriam Dei, aduersus Diabolum, quispargit impias opiniones, qui incendit tyrannos ad exercendam sae uitiam. Non tantum corporibus nostris seruit Magistratus, sed multo magis gloriae Dei. Quod si essent alicubi, qui palam Epicureas opiniones profite rentur, an non Magistratum oportuit summa saeueritate in tales animaduertere? Non est contemnendum praeceptum, quod inquit: Blasphemus morte moriatur. Et rursus. Non usurpabis nomen Dei uanè.