Latin
68
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 68
Unproofread scanNot analysed yet
Ha rum legum custos cum sit Magistratus, haud dubie abolere impios cultus debet, restituere pios, &mini stris Euangelij stipendia dare, quae ipsis in Ecclesia constituta sunt. Nec putent se leuiter peccare Princi pes, si id officium negligant: Nam apud Esaiam uocantur nutritores Ecclesiae. Et Aggeus ac Malachias saeuere obiurgant populum non soluentem pensiones debitas templo, ac Sacerdotibus: &minantur ste relitatem, ac famem, nisi liberalius soluant. Cum igi tur iniuste teneant haec stipendia Episcopi, Canonici, &Monachi, cum pastores pios, &horum coniu ges &liberos fame perire sinant, cum defraudent Scholasticos, cum studia deleant, Deus postulat, ut Principes uerae Ecclesiae &studiorum curam suscipiant, &illas pestes Ecclesiae remoueant ab administratione. Prospicere debent Principes, et ut in praesentia alantur boni pastores, &ut posteritas habeat crueruditos uiros, idoneos ad Ecclesias regendas.