Latin
DE VESTITV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 670
Unproofread scanNot analysed yet
Id nunc nemo tegere studet, tanta que impudentia, in illo casus retexerat: Ibi Princeps, ut erat acerrimus exactor, custosque disciplinae morum, ita commotus est, ut quanquam loqui Latine non soleret, tamen ira ei haec uerba expreßerit: Vade ira, Sic illum, quia ei succenseret è conspectu suo abire iußit. Ac tantum abfuit, ut sacerdotium conferret, ut etiam uehementer obiurgatum dimiserit, quod in Principeris conspectum uenire cum scurrae habitu, quod an bire sacerdotium ausus esset, cum hac significatione impudentiae, ac leuitatis, à qua longißime abese sacerdotes decet. O censuram dignam laude, dignamque memoria uestra commilitones. Merito enim tanti uiri, cui fama est in hoc toto Germaniae Imperio, summam sapientiae laudem tributam esse, commoueri iudicio debemus.