Latin
DE VESTITV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 671
Unproofread scanNot analysed yet
Huic enim omnes populi, cum omnes ordines, inonin concilijs populorum Germaniae de maximis rebus saepe adsensi sint, adsentiamur &nos hac parte, &statuamus id quod res est, nulli non ordini hominum has ineptias, sed maxime scholasticis indecoras esse. Neque uero sic ille sensit, &nunc sentiunt idem omnes boni uiri, &omnium honestorum hominum hac dere calculi consentiunt. Quis enim uestrum, qui modo liberaliter institutus est, qui nisi sit impudentißimus, ausit in conspectum sui patris cum inusitata ueste uenire? Quod cum ita sit, putate haec uitia in communi odio bonorum uirorum omnium esse. Quanquam autem merito pro legibus haberi de beat, quidquid omnes boni uiri sentiunt, tamen si mi nus apud uos alienorum autoritas ualet, ualeat apud unumquemque sui patris authoritas, quam est pietas quaedam maximam &grauißimam ducere. Quare si parentum animi ab his ineptijs in uestitu abhorrent, abhorrent autem haud dubie, uoluntatem illorum pro lege habeamus. Neque enim existimare debemus has tantum leges esse, quae sunt in publicis libris scriptae. Haec lex non in aes incisa, non tabulis lapideis insculpta est, sed in animis nostris scripta diuinitus, ut parentum iussa non minoris faciamus, quàm ulla praetorum edicta. Et tamen ex tant etiam Magistratuum leges hac de re: extant &praeter hominum doctorum praecepta, in sacris in teris grauißimae admonitiones, ut ambulemus oram hominibus ευσχημόνως, hoc est, ne quid in cessu, sermone, gestu indecorum admittamus. E Paulus iubet fugere iuueniles cupiditates, significans, ut docti homines inter pretantur, delicias illa in uestitu, aut in reliqua corporis actione.