Latin
DE VESTITV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 673
Unproofread scanNot analysed yet
Ad haec dum his cupiditatibus, ut uidentur, leuioribus nimium indulgetis, intereaui ta alia uitia uires accipiunt, legum contempus, ude aidacia, adiunguntur corrupta sodalitia, honesta studia omnia deseruntur, succedit ocium, id ad uolu ptates inuitat. Atque harum rerum qui sit exitus, quae κατας ροφη, saepe uidemus. Non igitur nihil peri culi est, ut quidam existimant, ignoscere sibi in his nugis, ut uocant: Nimis quàm uerum est has nugas seria ducere. Vetus est uersiculus, magna teneri non posse, si parua negligenter tueamur: ε μὴ φυλάσσεις μικρ ἀπολεῖς τὰ μείζονα. Idem hic fieri uidemus: Nam qui parum firmi sunt aduersus has leuiores cupiditates, hos citius opinione alia maxima mala oppriment. In primis autem nos qui Christo nomen dedimus, uerecundiam ac mo destiam in omnibus uitae partibus colere decet, &quia ea uirtus Deo in primis placet, &ut bonis exemplis aliorum mores meliores reddamus. Dixi. Oratio