Latin
DE VESTITV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 672
Unproofread scanNot analysed yet
Quidque autem, si non est insania, neque bonorum uirorumudicijs, neque parentum, neque legum, neque sacrarum literarum authoritate permoueri? Neque leue pacatum sit oportet, quod tanto consensu honest homines uniuersi damnant, sed uident illi quantam ruinam trahant haec initia, cum in paruis rebus discessum est à maiorum institutis, perspiciuntque qua disciplinae perturbatio sequatur. Haec argumenta uos commoneant, optimi Conmilitiones, ut longum ualere dicatis illis in uelitu ineptijs, semperque ueniat in mentem, illas non ninus esse turpes notas, quàm stigmata, quae damnatis rerum capitalium inuruntur, uestis enim uni facit: Quare si sit indecora, nocet existimationi, non aliter atque illae, ut uocant, Thraciae notae. Porro talibus stigmatis delectari, ea uero inaudita amentia est.