Latin
ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 682
Unproofread scanNot analysed yet
Habes Carole Caesar auitum exemplum, quid de exercitu iudicare te oporteat, qui auaricia corruptus, omnia diuina atque humana iura uiolauit. Et haud scio, an noceat nostris hominibus contagio Hi spanorum: hos, ut uereor, nouae disciplinae Magistros habent. Ab his tanquam lanistis auariciam crudelitatemque discunt. Non minus autem sacrilegium est, bibliothecas, quàm phana diripere. Non enim inter sacras res, aut diuinas recensenda sunt aurea uasa, quibus in ce remonijs nostris utimur? &non recensendi sunt libri, qui coelestia oracula, qui doctrinam religionis, alias honestas artes diuinitus ostensas generi humano, continent? Neque uero usquam bibliothecae locupletiores sunt ullae, quàm fuerunt Romanae. Huc omnis generis scriptores ex toto orbe terrarum, magna cura bonorum Pontificum, conuecti sunt. Huc nuper adeo, quicquid reliquum fuit literariae supellectilis in tota Graecia, importatum est. Haec monumenta cum aeterna esse debuerint, ta men furore militum aliqua ex parte corrupta dicuntur. Et haud scio, an impia flamma per urbem uagata, bibliothecas etiam attigerit. O iacturam nullo unquam seculo reparabilem. Quot religionis nostrae interpretes, qui praeterea nusquam extant, quot aliarum optimarum artium authores amissos arbitremur? Quis non uehementer doleat tot seculorum labores, tot noctium uigiliae à doctis hominibus ad utilitatem posteritatis luenbratas, in hanc fortunam incidisse? Statuas, aut picturas elegantes magnorum uirorum magno cum dolore amittimus, quas uel propter artis bonitatem uel propter memoriam eorum, quos repraesentabant, si fieri posset, aeternas esse optamus. Quanto magis dolere debemus tot ingeniorum interitum? quae non modo propter scriptorum pul chritudinem miramur, sed etiam propter utilitatem amamus. Neque enim retineri Respublicae fine honestarum artium cognitione, &sine libris possunt. Cum igitur arma geri debeant, ad tegendas omnes ill VRBEROMA. 68. . omnes pacis artes, uidete quantum scelus isti latrones admiserint. Qui quae armis defendi in primis opor tuit, ea noua &inaudita amentia dißiparunt, atque euerterunt.