Latin
ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 683
Unproofread scanNot analysed yet
Haec cum in urbibus bello captis, non aliter atque templa, sacra symbola, aras, boni Impera tores semper conseruari iusserint: isti odio, credo, religionis Christianae, non ueriti sunt impijs manibus lacerare ac perdere. Non est autem obscurum, quantum detrimenti acceperit Respub. bibliothecis illis dißipatis, quae in Ecclesiasticis dissensionibus, tanquam oraculum consuli solebant: ex quibus publici legum libri, praeterea omnium bonarum artium emendabantur. Neque uero studia literarum sine literis ac libris emendatis florere possunt. Quae si ex tincta fuerint, quae barbaries, quae religionum confusio, quae ciuitatum perturbatio apud omnes gentes secutura est? Non igitur ad unam urbem haec calamitas pertinet, sed ad omnes gentes, quae retinerereligiones, ac studia bonarum artium sine Romanis bibliothecis non possunt. Neque uero impuneerit istis latronibus, tot scelera in unius expugnatione urbis perpatrasse. Videt haec Deus, inspector atque arbiter omnium humanorum consiliorum atque factorum. Hic ulciscetur contumeliam templis, ubris &similibus monumentis religionis illatam, ion aliter atque de Rege Aßyrio supplicium sumpsit, qui sacra uasa Hierosolymis allata prophu nauit.