Latin
ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 685
Unproofread scanNot analysed yet
Postea Got thos quanquam ex longinqua obsidione irati uehementius essent, legimus ita moderatos esse in uictoria iram, ut edictum etiam propositum fuerit, ut parce retur his, qui in templa Christianorum confugissent, &ut urbs sine caede diriperetur. Atqui hoc tempo retantum abfuit, ut à sacris rebus abstinuerint uicto res, ut non cupidius aliunde praedatisint. Caedes fa ctae tota urbe miserorum ciuium: Bona ciuitatis pars incendio deleta: Studia omnium honestarum rerum quae ibi floruerunt, armis conterrita, obmutuerunt. Abolita sunt &haec, quae si mansissent, instaurare collapsam urbem potuissent, ueteres Magistratus, leges, forma iudiciorum. Iustius igitur hic dies, qui fuit pridie nonas Maij eo enim proximo anno urbs capta est, inter atros, quam Alliensis numeretur. Ac uereor futurum, ut ad posteros hic dies multo uerius Alliensis uideatur illi urbi fuisse, quàm ullus alius: Neque enim facile se ex tanta calamitate urbs recreabit. Ac uide quatum distet ab exemplis ueterum Germanorum, huius exercitus facinus.