Latin
ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 684
Unproofread scanNot analysed yet
Neque illa uox Baptistae cuiusdam, quem R mae aiunt, &antea ciuibus hanc cladem, &posi uictoribus minatum esse, sine numine emissa uitur. Legistis enim, ut opinor, dixisse Baptison illum, futurum, ut rapta undique spolia breui reuo mant. Neque enim diu tolerare Deus sui contempum, superbiam in rebus secundis, crudelitatem in imbecilliores, potest. Non enim possum hic dicere, quae lem carnificinam in tota urbe exercuerint. Nec libet commemorare raptas à complexu parentum uirgines, non abstractas à maritis honestas matrona, non mactatos senes ac sacerdotes. Quanta enim fuerit in urbe licentia audacißimorum hominum, inde aestimari potest, quod duodecim diebus, nullos habuit exercitus, militari more, Magistratus. In tot dierum ἀναρχία, tranquilla alioqui ciuitas, nihil non mali ab urbana multitudine pertulisset. Quanto atrociora necesse fuit accidere, ab armati &uictoribus? Est enim uerißimum illud, quod apud Euripidem Rex quispiam dicit: Nullo non incendio saeuiorem ἀναρχίαν exercitus esse. Nusquam audiuimus aut legimus in ulla ciuitate capta, tantam licentiam exercitus uictoris fuisse, ut tot diebus nullis Magistratibus regeretur, aut coherceretur. AccepiDigitized by Goo gle Accepimus &ante Romam captam esse, primum à Gallis, deinde post multa secula à Gothis. Verum, multo grauius hoc tempore afflicta uidetur. Galli enim tantum in desertas aedes saeuierunt. Ciues par tim in Capitolium se receperant, partim Veos profu gerant, intenti in occasionem rei bene gerendae. Non arcem urbs, non Imperium, non Magistratus, non sacra, non caetera ornamenta amisit.