Latin
ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 687
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc Pontificis peccatum furiosus exercitus parricidio uindicat, dum sceleratas manus ei urbi inijcit, quae nobis omnibus pro patria esse debet. Longe enim plura beneficia ab ea unusquisque nostrum accepit, quàm ab eo loco, qui nascentem primum excepit. Ad hanc urbem omnes controuersiae omnium gentium delatae sunt. Haec tanquam in excubijs semper fuit ad retinendam religionem. Hoc semper in terris doctißimorum hominum domicilium fuit. Haec fugientes omnes honestas artes ex Graecia exulantes excepit. Hic nuper omnes bonae disciplinae tanquam renatae sunt. Hinc in omnes terras propagatae sunt, non aliter atque semina frugum in totum terrarum orbem, à Triptolemo sparsa sunt. O ingratos homines, qui si haec beneficia intelligunt, nullam putant se sic merenti ciuitati gratiam debere? Oamentes, si non intelligunt. Nonnulli odiose colligunt urbis uitia &incommo da, quae inde ad alias gentes peruenerunt. Sed est astuti hominis, quod dolet meminisse, quod placet obliuisci. Hoc erat humanius, commoda agnoscere, &tam multis benefactis incommoda condonare. Quae, qualiacunque sunt, talibus certe remedijs cor rigi non poterunt.