Latin
ORATIO CVIVSDAM STVDIOSI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 688
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo dubitet parricidij esse reum, qui patri leuiter deliranti oculos effodiat, aut praecidat manus. Quid igitur hoc aliud est, quàm parricidium, tam atroces poenas de patria propter nescio quae errata sumere? Itaque misere me non modo fortunae urbis, sed etiam aliarum gen tium: Magnam enim ruinam bonarum rerum apud omnes nationes, hic urbis casus, ut uereor, trahet, nisi respexerit nos Deus pro sua summa bonitate, &horum malorum, quae impendent, remedia ostenderet. Vos quoque existimo, cum interitum nobilißimae urbis, dolere, tum impendentium malorum metu, perturbari. Etenim cum coli patriae ho noribus ab omnibus debuerit, tamen à nobis maxime, qui lingua ciuitatis utimur, quique plura quàm uulgus, beneficia ab illa accepimus, id fieri debet. Ius nobis cum uulgo commune est, studia optimarum artium, non sunt communia, quae longe antecellunt alijs omnibus humanis rebus. Vos igitur uere Quirites, quoties tam funestam luctuosamque patriae direptionem recordamini, expendite quae à uobis officia tali tempore requirantur. Bona uulgi part ridet Sardonium risum in aliena calamitate, &triumphat, quasi re bene gesta, à quorum opinione longißime uos abesse conuenit. Neque enim intelligunt quid illi urbi debuerint, aut quid detrimenti ex eius interitu Resp. acceperit. Deinde cum in hoc misero urbis casu uidentur etiam studia literarum in quoddam discrimen uenisse, uos quod bonos ciues decet, magis in haec studia incumbite, quae si consernauerimus, non desperandum est, quin urbs ipsa rur sus in pristinum statum, &dignitatem restitui poßit. Dixi.