Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 690
Unproofread scanNot analysed yet
VITVPERATIO EBRIETATIS scripta à Vito Vuinsemio. Arcus Cato, cum aliquando ad plehem Romanam importunius de di uisione frumenti atque alijs suis conmodis tumultuantem, orationem, qua placaret eos, habere instituisset, &parum aequis auribus se à plerisque audiri ani maduerteret, in hunc modum initio dicendi fertur exclamasse: Quàm difficile est, inquiens, ad uentrem uerba facere, qui aures non habet Sentiebat enim surdo fabulam cantari, si quis, praesertim apud uess nam multitudinem, uentri leges dictaret. Idem ego mihi quoque accidere uererer, si haecora tio, quàm iussu praeceptorum de sobrietate ac tempe rantia institui, mihi alicubi in coetu uulgi, ac heluo num, pro nulla re magis quàm pro uentre sollicitorum habenda esset: hi enim ad primam statim mentionem sobrietatis, me risu &clamoribus exploderent, aut indignantes è medio proturbarent: Non enim immitius saeuit ira leaenae, abreptis catulis, quam furor istorum heluonum, quando uentri suo &gulae finem modumque statui audiunt. Quare si in tali theatro perorandum esset, casan VITVPERATIO EBRIET. 692 sam mihi hanc relinquendam, &capite obuoluto, qua possem exeundum putarem. Cum uero in hoc doctißimorum uirorum et ado lescentum consessu, quibus cum honestißimis ingenuarum artium studijs, cum Musis, hoc est, cum humanitate commertium est, quibus plus sanae mentis inesse &mores ac sententiae cum studijs congruere debent, contra ebrietatem, qua in hac quidem uita ni hil foedius esse potest, dicendum sit, nihil dubito, quin satis aequos &benignos auditores sim habiturus.