Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 699
Unproofread scanNot analysed yet
Surgit his mensa geminis lu minibus, ut ait Iuuenalis, pro cantaro uno duos uident, pro uno conuiua geminos salutant: deinque iam omnia conduplicata cernuntur eis, pro calice cande labrum manibus prehendunt bibituri, foras ituri à ianua deerrantes, in fornacem incursant. Atque haec adhuc sunt initia morbi: nam si, ut plerunque solent, sic heluari pergunt, postremo luminibus prorsum &auribus capiuntur, caeterisque sensibus destituuntur, trahuntque semimortua &euecta crapula misera corpora, &sunt reuera quod dicuntur, uiua cadauera, atque terrae inutilia &execranda onera, donec alium apoplexia, alium morbus comitialis horribiliter prius excarnificatum extinguat: Nam hic morbus est familiaris hominibus ebriosis, atque ipsa adeo ebrietas quid aliud est, si propius consideres, quàm species quaedam morbi comitialis? praecluduntur enim crudis illis, densisque uaporibus, quos, ut dixi, stomachus &caetera membra nutritioni destinata à nimio potu exhalant, uenae, atque meatiis cerebri, ac per eos spiritui transitus negatur, unde sentiendi &mouendi potentia caetera membra destitui necesse est, id quod ebrijs perinde, ut morbo comitiali laborantibus accidere uidemus, ized mus, multique saepe ita sunt subito praefocati, tetros &horribili genere mortis extincti. Cui tu infersißimo hosti istos cruciatus, atque haec tam saeua sup plicia poßis optare?