Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 700
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt haec quidem, quae corpus patitur à crapulgrauißima, sed grauiora tamen quae parti praestan tiori, nempe animo accidunt. Non enim tantumo culorum, aurium, manuum, pedum, ac caeterorum membrorum sanitas uigorque ebrietate corrumpitu sed multo grauius illae δυναμεῖς ac uirtutes animi laeduntur, atque ea pars praecipue in ebriosis suo nan rali motu usuque destituitur. Nam quae uis integra mentis in ijs esse potest, uel ad percipiendas retinen dasque ueras, ac proprias rerum imagines, uel ad faciendum de illis sanum rectumque iudicium: in quibus, ut breuiter dicam, omnis corporis animique sanitas, non secus quàm in phreneticis labefactata, ac disoluta est, sensus omnes uelut sede sua moti atque euersi sunt. Quem uos igitur ulla in re usum talium hominum esse, aut quid publicae priuataeue rei ipsis mandandum putatis? Primum ualetudo debilitata, ad omnia pu blica &priuata officia obeunda, ad res gerendis, atque ad omnes contentiones sustinendas eos inutiles reddit. Deinde cum omnis animorum atque ingenij uigor ista nocentißima heluandi, ac perpotandi consue tudine ita sit eneruatus, ut ne sensus quidem communis amplius onplus sint compotes, quid ab eis consilij in grauibus atque impeditis negocijs petas? aut quid rei seriae committas credasue illis, quibus cerebrum perijt, cor uino sepultum est?