Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 704
Unproofread scanNot analysed yet
Et sanctus Paulus iubet nos uitare ebrietatem, propterea quod in ea insit Asotia, id est, uita imminis ac beluina, Dei pariter atque hominum, omnisque honestatis contemptrix: Qualem hoc genus homnum lurcones &heluones degere uidemus, quinihil pensi habent, nisi ut totos dies noctesque perpotent, quibus mens ipsa &ratio, omnesque sensus, salicet heluando potandoque obruti atque obstupefacti, nunquam redeunt ad sese, nunquam cogitant aliquid serium, aut dignum homine, sed quod intdi uita fieri necesse est, sic ad omnis generis immanifima scelera proruunt sese, quasi nemini quidquam post se reliqui facere statuerint. Non iam dicam de turpitudine, quae in ipsorum conuiuijs etiam regnat, non de furiosis clamoribus eorum, quibus plateae totas noctes personant: haec adhuc initia sunt furoris, &quasi primae ad paroxysmum acceßiones. Innumera alia &grauiora nobis flagitia ex hac lerna erumpunt, atque utinam talium hominum furor non nunquam etiam Ecclesiam non conturbaret, &Reipub. non esset exitio.