Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 705
Unproofread scanNot analysed yet
Cambysen Cyri filium tradunt ab hac furia agitatum fuisse, quem cum Prexaspes unus ex Principibus &paternis amicis amanter ac fideliter admo neret, quod Persis illa eius perpotandi consuetudo displiceret, iußit ipse Principes conuocari, &inter rogabat, utrum aliquid in se, quod reprehenderent, haberent: illi metu mussabant, nec erat inter eos qui hoc hulcus tangere auderet, quin pleno ore laudabant eum, et patri etiam Cyro praeferebant plerique. Quibus laudibus inflatus Rex, Prexaspen solum ac cersi iubet. Atque ut uidere poßis, inquit, me etiam potum, tamen mentis compotem esse, hodie ubi largius bibero, sistes mihi filium tuum minorem natu in foribus coenaculi, in eum cum arcu sagittam emisero, nisi ipsum pueri cor uulnerauero, tum tu me ebriosum atque insanum iudicato. Haec ita ut dixit fa cta sunt, nam post horam coenae, cum largius iam inuitasset sese, puerum adducisistique iubet, &arcu accepto, sagittam in eum eiaculatur, collapsumque ex uulnere secari, et ictum inspici iubet.