Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 708
Unproofread scanNot analysed yet
Sed ea haud dubie imago quaedam et intemperantiae ac morum earum gentium, de quarum immanibus conuiuijs horribilia, sed tamen à uero non abhorrentia narrantur: Raro transig symposium sine multis caedibus. Si quis propinatum dolium haurire cesset, illi à proximo quoque compotore protinus necem imminere: Si quem interfecerint, non propterea conuiuium dissoluitur, sed prouoluto in medium trunco corporis, &impositis ali quot nummis, (is apud eos mos est) heluari pergunt. Malos etiam genios inter eos, cum agitant conuiuia, propalam obambulantes conspici dicunt, maiore quàm humani corporis imagine, quos illi nihil exhorrentes, pro socijs ac conuiuis salutare solent, &coeptum conuiuium per multos ex ordine dies noctesque uno tenore continuare. Haec si quis apud sanos, &sobrios homines, et istarum barbaricarum heluationum ignaros referat, fabulam ad aliorum terrorem confictam narrare uideatur: non enim facile credi potest, tantam feritatem &immanitatem cadere in ha manam naturam.