Latin
VITVPERATIO EBRIETATIS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 707
Unproofread scanNot analysed yet
singulari cura ac diligentia ebrietatem prohibuerunt, nec minus ci uitates contra luxum ac crapulam, quàm contra ullum alium nocentißimum hostem, muniendas censuerunt: intelligebant enim in ista barbarica &immani uita, nullam disciplinam publicam neque priua tam posse conseruari. Tulit Pittacus Mitylenaeus legem, ut si quis per temulentiam, sceleris aliquid commisisset, duplo ga uiore poena plecteretur, quod causa ipsa, quae eum ad peccandum impulisset, grauius etiam peccatum esset. Alij alijs poenis atque ignominijs in ebriosos animaduerterunt. Et si qua gens natura moderatior humaniorque fuit, ea sua sponte foeditatem ebrietatis exosa, frugalitati ac sobrietati dedidit sese, nec legibus opus fuit prohibere, quod publica inter homines uerecundia sustulisset. Sed regnat hoc uitium inter barbaras ac feras illas gentes praecipue, &cernere est, quod ut quaeque natio maxime barbarica, &ab humano uitae cultu aliena est, ita ad heluandum ac perpotandum profu sißima est, quasique foedere quodam inter se iunctae sunt barbaries &crapula: Pulchra, mehercle, socie tas, &dignum habet patella operculum. Fera Fera etiam quaedam in illis Septentrionalibus ac Sarmaticis oris inueniri dicitur, immani uoraci tate: Quae cum in aliquam praedam incidit, eo usque cibo immodice ingesto distendit uentrem, ut parum absit, quin crepet. Deinde inter angusto spacio distan tes arbores transiens, uiolenta ibidem compreßione crudum illum cibum iterum per anum exprimit, itaque sese exonerat, quod nisi faceret, periculum uitae erat. Est haec omnino foedißima uentris ingluuies huius bestiae.