Latin
HISTORIA DE DIVITE ET DE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 72-2
Unproofread scanNot analysed yet
Imperijs florens &sancto gentis
honore,
Vix capere ut laudes quiuerit ipsa suas.
Hic quidam ueteri regum de semine natus,
Nam generis summum creditur esse decus,
Multiplici gaudens cultu rerumque potente
Ornatu, ingentes diues habebat opes.
Nullius ampla boni deerat cui copia: quique
Possedit culti iugera multa soli.
Et quaecunque animo ferrent noua gaudia molli,
Delicias studium quaerere semper erat.
Quicquid &in tota pulchrum aut spectabile terra,
India quae mittit, Parthia quae uetulit:
Ille sua congesta domo gazaque tenebat,
Et cura haec illi maxima mentis erat.
Huicque uoluptatum naues luxusque ministrae,
Verrebant plenis aequora lata notis:
Vecturae ad domini lautas noua munera mensas,
Munera uix ulli cognita facta prius.
Hic quoque cum faceret laeta conuiuia mente,
Hospite cognatos exciperetque domo.
Ipse suos saepe est miratus pectore luxus,
Alta gerens tacita gaudia mente sua.
Namque ibi regalis ex omni parte paratus
Expositi tota connituere domo.
Atria splendebant auratis ampla columnis,
Coelesti qualis fulget ab arce nitor.
Strataque erant aulae Pario de marmore facta,
Et nitidum primo limine stabat ebur.
Ipse etiam dominus pulchro spectabilis ostro,
Regali ornatu conspiciendus erat.
Et tinctas Tyrio gestabat murice uestes,
Regia quae prisco tempore pompa fuit.
Ergo ita dum uiuit nulli splendore secundus,
Indulgens Baccho delicijsque suis.
Illius ante domum foribus bipatentibus altam,
Qua tenet ad dominum maxima porta uiam:
Lazarus infirmo uix languida corpore membra
Sustentans, panem supplice uoce petit.
Et simul ad dominum liuentia brachia tendens,
Ossa graui scabie debilitata trahit.
Vtque est inualidus, limen procumbit in ipsum,
Nec stando corpus sustinuere pedes.