Latin
HISTORIA DE DIVITE ET DE
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 73
Unproofread scanNot analysed yet
Cum ueluti magno torrentur uicta calore,
Atque ipsis ingens oßibus ignis inest,
Altaque per totum serpunt contagia corpus,
Et uires praebent materiamque malo
Interea inflantur calido tumefacta cruore,
Et tanquam nodi singula membra rigent.
Non aliter primis foribus miserabilis haeret
Lazarus, exiguae dum stipis orat opem.
Nil ualuere preces eadem tam saepe petentis,
Immites aures obstruit ille magis.
Quae possent lachrymae truncos &saxa mouere,
Ponderis hoc penitus nil habuere loco.
Sic igitur tristi uita est cum morte soluta,
Perditus ante fores dum iacet ille fame.
An subeat facinus cuiusquam pectora tantum,
Non ferat ut miseris, quam sibi ferret opem?
Ergo canes etiam nostrae rationis egentes,
Officio uincant pectora nostra suo?
Qui iam non duri, non aspera corda gerentes,
Lingebant artus Lazare sancte tuos.
Et fluit inde salus, ubi copia nulla iuuandi est,
Atque ibi cessat, ubi est copia diues opum.
Sed tamen illa suo tandem quoque fine probantur,
Amborumque sequens exitus acta probat.
Lazarus aethereas moriens succeße in arces,
Inque Abrahae sentit gaudia multa sinu.