Latin
ENCOMIVM SVEVORVM, A
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 722
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil foris arma, nihil trun phi proderunt, si domi nimium liceat improbis. I demum Imperatoris nomine dignus est, qui nonta tam hostibus formidabilis est, sed etiam ciues indicio retinere studebit. Quid de Friderico nepote dicam, cuius pulcis rima consilia, si non impedissent Romani Pontifices, non alium habuisset utiliorem Principem Germania. Ingenium in coacerrimum fuit, magna etiani terarum scientia, &ut aliud boni nihil praestiterit, magnam illi gratiam debemus, quod curauit in Latinam linguam conuerti ex Saracenico sermone τὴν μεγάλὴν σύνταξιν Ptolemaei. Nam absque coli bro tota Astronomia funditus interijsset. Itaque Sutuis debemus, quod reliqua est illa Philosophiae pars, quam iure dixeris praestantißimam esse. Magnalaus est inuenisse artes utiles huic uitae, sed non minor est, uel restituisse uel conseruasse. Siquidem in primis in literis hoc accidere uidemus, ut non minus ne gocij sit conseruare inuentas, quàm inuenire. Videtis quales Imperatores Sueuia nobis ediderit qui nisi belli pacisque artes omnes apud illos floruissent, minime idonei ad imperandum uisi fuissent.