Latin
ENCOMIVM SVEVORVM, A
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 723
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim ut non in quouis solo fruges nascuntur, ita non ubique boni uiri proueniunt. Sed ibi tantum ubi bonis legibus ac moribus ad uirtutem ac decus inuitatur, &adsuefit iuuentus. Quis putet enim Mileti aut Sibari in summo luxu, inter turpißima exempla, in maxima licentia, fortem uirum, aut tem perantem, aut iustum euadere potuisse? Quae tam excellens natura, quae tanta ingenij uis in ullo esse potuit, quae inter tot uitiorum illecebras non corrumperetur? Quare necesse est disciplinam fuisse in Sueuorum ciuitatibus probabilem, qua tanquam in ludo Principes ad honestatem instituti sunt, quaque adducti exteri iudicarunt hanc nationem uirtute ac industria imperij molem sustinere posse. Neque enim ignoratis, quid imponatur oneris cum isto titulo, aut quantum fidei, quantum consilij, quantum animirobur, quantam moderationem, quantam diligentiam in omni genere flagitent homines ab eo, cui libertatem suam, fortunas, salutem ac uitam committunt.