Latin
ENCOMIVM SVEVORVM, A
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 728
Unproofread scanNot analysed yet
Lex est enim in Sueuicis urbibus, ut si in rixa aliqui gladios strinxerint, ac ul puer, uel muliercula, procul etiam inclamans pacem imperet, capite puniatur, qui audito nomin pacis, insuper ferire audet. Cum nulla tam saeuere lex in reliqua Germania sit, aestimari potest, quanta diligentia uulgus Sueuorum coherceatur. Et ad tranquillitatem urbium hoc quoque facit, quod urbana multitudo minus aliquanto ocij habet, &frugalior est, quàm in uicinis nationibus. Magnum ibi scelus est, &inusitatum, conspici ebrium. In diuersorijs magna mundicies est, &fides hospitum summa, nec magis domi suae peregrini, quam apud illos tuti sunt. Quid autem gratius aci dere peregrinanti potest, quàm talis hospes, ad quem tutum sit diuerti, apud quem securus acquiescat, qui comitate, qui mundicie itineris tedium leniat? Gens ipsa minime idonea ad fallendum, in primis gaude fidem suam peregrinis probari.