Latin
ENCOMIVM SVEVORVM, A
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 729
Unproofread scanNot analysed yet
Sic inter suos etiam uiuunt, nulla diuturna odia sunt, nullae insidiae: quanquam enim ingenia sint ferociora, tamen facile placantur, &quia nihil dißimulare didicerunt, insidiari non norunt aeterum non deesse eis ingeniorum acrimoniam, inde adparet, quod celeberrimos, maximeque strenuos mercatores habent. Neque desunt ibi, qui et ament &colantliteras: Haec enim natio Albertum procreauit, quo ex nostris hominibus nemo uberiorem naturalium rerum cognitionem habuit. Nonnihil uero laudis intulit eò &Capnio, uersatus in Graeeis &Hebraicis literis difficillimis temporibus, &cum peregrinarum linguarum studia nondum in Italia satis florerent. Accepi enim ita Venetum quendam Oratorem olim de eo praedicasse. Nam cum apud Caesarem Fridericum Legatus sui Principis esset Capnio, cumque Venetae ciuitatis Oratoribus, qui per id tempus eò uenerant, frequenter esset, accidit aliquando, ut Capnio forte pulcherrimè Graece scri ptum Enchiridion noui Testamenti in manibus haberet: Quod cum uidisset Venetus, &animaduertisset, non esse rudem Graecarum linguarum Capni onem, conuersus ad suos Collegas, ait: Videte quaeso in Germania hunc uirum propter cognitionem literarum in admiratione esse, quas nostri tam pertinaciter contemnunt.