Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 735
Unproofread scanNot analysed yet
Minime igitur negligenda sunt nobis domestica exempla, praesertim cum multi Francorum Principes omni uirtutum genere ita excelluerint, ut cum praestantißimis ueterum Regum conferri poßint. Prodest eo etiam res maiorum tenere, quia in hoc Imperij forma, multa ex recentioribus historijs iudicari solent, in controuersijs iuris publici, &religionum. Sed initio ueniam à uobis peto, si expectationi ue strae non satisfacere potero. Est enim per difficilis nostrarum historiarum explicatio. Nam si Graecas aut Romanas historias recitarem, quanto me labore leuarent eloquentißimi &sapientißimi scripto res, à quibus &res et genus orationis mutuari possem? In nostris autem res procul ex uarijs et indisertis scriptoribus quaerendae sunt. Deinde et in elocutione mihi sudandum est: Carent enim literarum lumium ac pleraeque res honestae indignis modis contaminata sunt scriptorum ineptijs. Has difficultates cum animo prospicerem, diu mecum dubitabam, an hoc argumentum pertexerem: sed uicit amor patriae, ac perpulit, ut haec qualiacunque colligerem.