Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 736
Unproofread scanNot analysed yet
Idque eo feci libentius, quod sentiebam me mirificam capere uoluptatem, ex tractatione huius argumenti, &cogitatione uirtutis maiorum nostrorum, à qua cum considero quantum Germanici Principes hac aetate degenerarint, non possum non deplorare horum temporum infoelicitatem. Nam maiores eorum non solum uiribus, quae non desunt nostrae aetati, sed multo magis animi magnitudine, consilio &concordia fines Imperij protulerunt, &barbaris nationibus domitis totam Eu ropam pacarunt, &pacem legibus, disciplina, religione munierunt &ornarunt, fuitque tanta admiratio sapientiae, iusticiae &fortitudinis eorum, ut exterae nationes nullis Regibus salutem suam committere mallent, quàm nostris. Quam ob causam Italia illud Augustum nomen summi Imperij à Graecis ad nostros homines transtulit. Hos uoluit esse duces publici consilij inter omnes Reges, &praecipuos custodes, non solum regnorum omnium, sed etiam Ecclesiae, quibus iudicijs quid potest ullis Regibus contingere gloriosius? Hoc igitur decus nunc adeo uintuemur, non solum ut foris non retineamus antiquam imperij posseßionem, sed ut Turcas in Germania, &ob oculos nostros impune grassari sinamus.