Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 739
Unproofread scanNot analysed yet
Existimantur esse aperti, ingenui, amantes candoris, &ueritatis, constantes, tenaces promissorum, reuerentes religionum, excellunt fortitudine, &in primis delectantur gloria militari, abhorrent à crudelitate, &à foedis libidinibus. Si qua igitur nobilitas est, quam in commune habet gens Germanica, aliquid laudis adferet Francis patria. Adeo enim non fuerunt dißi miles caeterorum Germanorum, ut aliquibus uirtutibus etiam reliquas nationes superarint. Sed quam initio regionem tenuerint, dicendum est. Porro ut in iudicio finium regundorum adiudicatione controuersia dirimitur, cum certi fines ostendi non possunt, ita gentium sedes, cum origo ignota est, plerique attribuunt ijs locis, ubi gentes rebus gestis magis inclaruerunt. Constat Francos, moto bello aduersus Romanos, late in secunda Germania uagatos esse. Ideo quidam sedes eis tribuerunt uicinas Sicambris &Caucis, id est, Geldris &Frisijs. Itaque sub Constantio scribuntur occupasse Batauiam, &pyraticam in mari exercuisse, &longe lateque Galliae littora populati esse.