Latin
ENCOMIVM FRANCIAEA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 740
Unproofread scanNot analysed yet
Sed mihi posterius descendisse propius Belgicum uidentur, ac propemodum adsentior ijs, qui certam tribuunt sedem in ripa Germanica, supra Coloniam Agrippinam, int regione, quam Catti tenuerunt, siue ea est Haßia, siue etiam uicinia superior, ut ex Ptolemaeo appare. quae nunc habet Franciae appellationem. Inde protis Imperij finibus, partim Moeni ripam occuparunt, partim effusi sunt in Vbios ac in Belgicum, unde saepe repulsi à Romanis Imperatoribus, tandem tamen in Galliam peruaserunt. Nam Imperatorum primus Aurelianus cum Francis ad Mogun tiam conflixit, cum nondum procul à patria discessissent. Quare credibile est, Francos tenuisse initio loca, non longe distantia a Moguntia. Postea late us gati circa Coloniam Agrippinam, penetrarunt in Vuestualiam. Proinde Marcellinus Francis adiungit Camauos, quos fuisse Vuestualorum partem constat. Apparet &ex Ausonio, has gentes non procul dissitas fuisse, cum ait. Accedent uires, quas Francia, quasque Camaues Germanique tremant, tum uerus habebere limes. Inde progreßi, populis ad Albim usque imperarunt: Quare Claudianus inquit: